PHYDASARCHIDA

PHYDASARCHIDA
PHYDASARCHIDA
apud Solin, c. 55. perperam legitur. pro Pasargadae, quô nomine Anaximenes Περσῶν ςτρατόπεδον significari volebat, apud Stephanum, quod ibi Medi et Astyages a Persis victi essent Cyrô Duce: id esset Hebr. Pasigedud, i. e. Persarum exercitus. Sed et a voce Hebr.
Gader vox posset deduci, quae septum vel περίφραγμα denotat, quasi Parsigader, i. e. Περσῶν χάραξ, quôvocabulô exercitum vallo inclusum vel castra designari notum. Unde multis urbibus ac locis nomen haesit, in quibus aliquando exercit us castra essent metati. In Phrygia urbs Χάραξ, ubi Alexander castra habuit: Item Σεσώςτριος χάραξ, multis locis impositum nomen, ubi Sesostris castra fuerat metatus etc. Vide
supra in voce Charax. Similiter in Europa multis urbibus Castrorum nomen factum, ab eadem causa, quae hodieque id retinent nomen. Est autem Phydasarchida, ut omnes libri meliores apud Solinum legunt, pro Πασαργάδαι vel Πασαργάδα, urbs Persidis, in qua Cyri sepulchrum. In libris Plinii, quem Solinus sequitur, Frassargida aut Asargida, itidem mendose est scriptum. Vide Salmas. ad Solin. p. 1202. et 1203. ut et in voce Pasargadae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”